monumenta.ch > Hieronymus > 69
Hieronymus, Epistulae, 3, 68. AD CASTRUTIUM. <<<     >>> 70. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE.

69. AD OCEANUM. APPARAT EINBLENDEN

1  Nunquam, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia Principis calumniam sustineret reorum; et de carceribus exeuntes, post sordes ac vestigia catenarum dolerent alios relaxatos. In Evangelio audit invidus salutis alienae; Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est?. Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Caesa sunt Aegypti primogenita, et ne iumentum quidem Israeliticum in Aegypto derelictum est. Et consurgit mihi Caina haeresis, atque olim emortua vipera contritum caput levat, quae non ex parte ut ante consueverat, sed totum Christi subruit sacramentum. Dicit enim esse aliqua peccata, quae Christus non possit purgare sanguine suo; et tam profundas scelerum pristinorum inhaerere corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius attenuari non queant. Quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? Frustra autem mortuus est, si aliquos vivificare non potest. Mentitur Ioannes Baptista, et digito Christum et voce demonstrans: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. Aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia: aut si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum. Liberati a peccatis, Christi potentiam probant: non liberati, quasi adhuc rei, imbecillitatem demonstrant. Sed absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit. Omnia quae Pater facit, et Filius facit similiter. Infirmitas Filii redundat ad Patrem. Cuncta oviculae membra portata sunt: totae Apostoli Epistulae Christi gratiam sonant. Et ne parum videretur simplex gratiae nuncupatio: Gratia, inquit, vobis et pax multiplicetur. Multiplicatio promittitur, et a nobis paucitas affirmatur. 2  Quorsum ista? Nosti problema tuum: Carterius Hispaniae Episcopus, homo et aetate vetus et sacerdotio, unam antequam baptizaretur, alteram post lavacrum, priore mortua, duxit uxorem; et arbitraris eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui in catalogo virtutum, Episcopum unius uxoris virum praeceperit ordinandum. Miror autem te unum protraxisse in medium, cum omnis mundus his ordinationibus plenus sit; non dico de Presbyteris, non de inferiori gradu: ad Episcopos venio, quos si sigillatim voluero nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis Synodi multitudo superetur. SED INDECENS EST, sic unum tueri, ut plures accusare videaris; et quem ratione non possis, societate peccantium defendas. Sustinui Romae a viro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogismum, ut quocumque me verterem, strictius tenerer. Uxorem, inquit, ducere peccatum est, an non? Ego simplex, et qui insidias vitare nescirem, dixi non esse peccatum. Rursum aliud proposuit, in baptismate bona opera dimittuntur, an mala? Et in hoc eadem simplicitate respondi peccata dimitti. Cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere, et absconditae prius acies dilatari. Si, inquit, uxorem ducere, non est peccatum; baptismus autem peccata dimittit; quidquid non dimittitur, reservatur. Illico mihi, quasi a fortissimo pugile percussus essem, ante oculos caligo observari coepit, statimque recordatus Chrysippei sophismatis: 'Si mentiris, idque vere dicis; mentiris:' et in me reversus converti in adversarium propositionis stropham. Quaeso, inquam, te ut respondeas. Baptismus hominem facit novum, an non? Vix dedit, quod novum faceret. Gradatim intuli: ex toto novum facit, an ex parte? Respondit, ex toto. Deinceps interrogavi, nihil ergo veteris hominis in baptismate reservatur? Movit caput. Coepi protinus texere: Si baptismus novum hominem facit, et ex toto novum creat, nihilque in eo veteris reservatur, non potest novo imputari, quod in veteri quondam fuit. Primum spinosulus noster obmutuit; postea vero Pisoniano vitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. Sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliva siccari, et plus timore quam aetate contrahi. Erupuit aliquando: Nonne legisti ab Apostolo, unius uxoris virum assumi in sacerdotium, et rem non tempora definiri? Quia me syllogismis provocaverat, et videbam tendere hominem ad interrogatiunculas tortuosas, sua contra illum tela iaciebam. Baptizatos, inquam, Apostolus elegit in Episcopatum, an Catechumenos? Respondere nolebat. Ego tamen idipsum ingerere, et secundo ac tertio sciscitari. Nioben putares, quae nimio fletu in lapidem versa est. Verti me ad auditores: nihil interest, o boni iudices, adversarium vigilantem, an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti, quam reluctanti vincula innectere. Si Apostolus non catechumenos in clerum allegit, sed fideles: fidelis autem est qui Episcopus ordinatur; vitia catechumeni non imputabuntur fideli. Torquebam istiusmodi spicula, et vibrantes hastas in lethargicum dirigebam. Oscitabat tandem, et quasi per mentis crapulam ructans et nauseans evomebat: Apostolus, dixit, Paulus haec docuit. 3  Proferuntur ergo Apostoli Epistulae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In prima scriptum erat: 'Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem: sed modestum, non litigiosum, non avarum, domum suam bene regentem; filio shabentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli'. Ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur. 'Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigas: et constituas per civitates Presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis est sine crimine unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet ego Episcopum esse sine crimine, tanquam Dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benevolum, prudentem, iustum, sanctum, continentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere'. In utraque Epistula, sive Episcopi, sive Presbyteri, quanquam apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerint: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis, iubentur monogami in Clerum eligi. Certe de baptizatis Apostoli sermonem esse, nemo dubitat. Si ergo omnia quae in ordinatione quaeruntur Episcopi, non praeiudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit (quaeritur enim quid sit, et non quid fuerit) quare solum nomen uxoris impediat, quod solum peccatum non fuit? Dicis, quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate. Rem novam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. Omnia scorta, et publicae colluvionis sordes, impietas in Deum, parricidium, et incestus in parentes, atque in extraordinarias voluptates utriusque sexus mutata natura, Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur? Ego non tibi imputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis, et instar suis in omni coeno libidinum volutabra; et tu mihi olim mortuam de sepulcro uxorculam protrahis: quam ideo accepi, ne facerem quod fecisti? Audiant ethnici messes Ecclesiae, de quibus quotidie horrea nostra complentur: audiant catechumeni, qui sunt fidei canditati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta iungant matrimonia; sed Scottorum et Atticotorum ritu, ac de Republica Platonis, promiscuas uxores, communes liberos habeant: imo caveant qualecumque vocabulum coniugis, ne postquam in Christo crediderint, doceat eis quod aliquando non concubinas, nec meretrices, sed uxores habuerint. 4  Recolat unusquisque conscientiam suam, et totius vulnera plangat aetatis: cumque verum iudicem priorum se exhibuerit delictorum, audiat increpantem Iesum: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui . Vere Scribarum et Pharisaeorum similes, culicem liquantes et camelum glutientes, decimamus mentam et anethum; et Dei iudicium praetermittimus. Quid simile uxor et scortum? Imputatur infelicitas coniugis mortuae, et libido meretricia coronatur? Ille si prior uxor viveret, aliam coniugem non haberet: tu ut passim caninas nuptias iungeres, quid potes excusare? Forsitan timuisse te dicas, ne si matrimonium copulasses, non posses aliquando Clericus ordinari. Ille in uxore optavit liberos, tu in meretrice sobolem perdidisti. Illum naturae et benedictioni Domini servientem: Crescite et multiplicamini, et replete terram, cubiculorum secreta texerunt: te subantem ad coitum publica facies execrata est. Ille quod licebat, verecundo pudore celavit: tu quod non licebat, impudenter omnium oculis ingessisti. Illi scriptum est: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum; tibi legitur: Fornicatores autem et adulteros iudicabit Deus : Et, qui corrumpit templum Dei, corrumpet illum Deus. Omnia, inquit, nobis in baptismate condonata sunt crimina: nec post indulgentiam, iudicis est metuenda severitas, dicente Apostolo: 'Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Omnia peccata donata sunt; bene et fideliter. Sed quaero quomodo tuae sordes lotae sint, et meae munditiae sordidatae? Non dico, ais, tuas sordidatas, sed in eodem statu mansisse quo fuerant; si enim sordes fuissent, lotae utique fuissent ut meae. Rogo quae est ista tergiversatio, et acumen omni pistillo retusius? Quia non est peccatum, peccatum est: quia non est sordidum, sordidum est? Non dimisit Dominus, quia non habuit quod dimitteret; et quia non dimisit, idcirco manet, quod dimissum non fuit. 5  Quantam vim habeat baptisma, et aqua in Christo sanctificata gratiam, paululum post docebo: interim iuxta vulgare proverbium: Malo arboris nodo, malus cuneus requirendus est. Hoc quod dicit, unius uxoris virum, potest et aliter disseri. Ex Iudaeis erat Apostolus: prima Christi Ecclesia de Israel reliquiis congregabatur. Sciebat, Lege concessum, et exemplo Patriarcharum ac Moysi familiare populo noverat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque Sacerdotibus huius licentiae patebat arbitrium: Praecepit ergo, ne eamdem licentiam Ecclesiae sibi vindicent Sacerdotes: ne bina pariter et trina coniugia sortiantur; sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Ne contentiosum clames esse quod diximus, accipe et aliam explanationem: ne tibi soli liceat, non voluntatem Legi, sed Legem iungere voluntati. Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, viros pro Episcopis debere accipi. Et hoc in Nicaena quoque Synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam Episcopus transferatur: ne virginali pauperculae societate contempta, ditioris adulterae quaerat amplexus: ut quomodo culpa et filiorum vitium in λογισμοῖς, id est, cogitationibus, accipitur; domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita et uxores Pontificum dici Ecclesias. De quibus in Isaia scriptum est: Mulieres properantes de spectaculo venite: non est enim populus habens intelligentiam. Et rursum: Mulieres divites, surgite, et audite vocem meam. Et in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet? Honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est. Confidit in ea cor viri sui. Et in eodem volumine: Sapientes mulieres aedificaverunt domum; insipiens autem destruxit manibus. Nec hoc, inquiunt, Episcopis videatur indignum, cum de Deo quoque scriptum sit: Sicut despicit uxor virum suum, sic despexit me domus Israel. Et in Apostolo: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Mulierem autem, id est, γυναῖκα iuxta Graeci sermonis ambiguitatem, in his omnibus testimoniis uxorem potius intellige. Violenta est, inquies, et satis dura etiam haec interpretatio. Redde igitur Scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram et illud: Si quis et ante baptismum habuerit concubinam, et illa mortua, baptizatus uxorem duxerit, utrum Clericus fieri debeat an non? Respondebis posse fieri: quia concubinam habuerit, non uxorem. Coniugales ergo tabulae et iura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnatur. Multos videmus ob nimiam paupertatem, uxorum sarcinam declinare, et ancillas suas habere pro uxoribus, susceptosque ex his liberos colere ut proprios: qui si forte ditati ab Imperatore, stolam illis meruerint, confestim Apostolo colla submittent, et inviti inter uxores eas recipere cogentur. Sin autem Principale rescriptum eadem tenuitas impetrare non quiverit, cum romanis legibus scita Ecclesiae mutabuntur. Vide ne hoc quod dicitur: unius uxoris virum, unius mulieris possit intelligi, ut ad coitum magis referatur, quam ad dotales tabulas. Haec universa proferimus, non quo verae et simplici intelligentiae resistamus: sed ut doceamus te Scripturas sanctas sic intelligere ut scriptae sunt; nec evacuare baptismum Salvatoris, et totum patibuli sacramentum irritum facere. 6  Reddamus quod paulo ante promisimus, et de schola Rhetorum, aquarum laudes et baptismi praedicemus. Rudis mundus, necdum sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam et invisibilem materiam, abyssorum magnitudine, et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modum super aquas ferebatur, et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter coelum et terram, medium exstruitur firmamentum; et iuxta Hebraici sermonis ἑτυμολογίαν coelum, id est, SAMAIM ex aquis sortitur vocabulum: et aquae quae super coelos sunt, in laudes Dei separantur. Unde et in Ezechiele Propheta, Crystallum super Cherubim videtur extensum, id est, compactae et densiores aquae. Primum de aquis, quod vivit, egreditur et pennatos fideles de terra ad coelum levat. Fabricatur homo de limo, et inter manus Dei aquarum sacramenta versantur. Plantatur paradisus in Eden; et unus fons in quatuor principia dividitur, qui postea egrediens de templo, et contra solis ortum vadens, amaras aquas mortuasque vivificat. Peccat mundus, et sine aquarum Diluvio non purgatur, Statimque columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ita ad Noe quasi ad Christum in Iordane devolat, et ramo refectionis ac luminis, pacem orbi annuntiat. Pharao cum exercitu suo nolens populum Dei exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur. Et in Psalmis de interfectione illius scribitur: 'Tu confirmasti in virtute tua mare, contrivisti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis magni'. Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur; et postquam ad aquas venerint ὑδροφόβους (Aquae pavidos), et lymphaticos faciunt. Mare mutatur sacramento crucis; et septuaginta palmae Apostolorum, dulcoratis Legis gurgitibus irrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt, repugnant Allophyli. Et Bersabee, civitas iuramenti, regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus. Rebecca invenitur ad puteum. Rachel propter aquas, supplantatoris osculo salutatur. Moyses filias sacerdotis Madiam aperto puteo ab iniuria vindicat. Praecursor Domini in aquis fontium iuxta Salim, quod interpretatur pax sive perfectio, Christo populum parat. Ipse Salvator post baptisma, et sanctificatas suo lavacro Iordanis aquas, regnum coelorum incipit praedicare. Primum signum ex aquis facit, Samaritana vocatur ad puteum, sitiens invitatur ad potum. Nicodemo dicit occulte: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrare eum in regnum coelorum'. Quia ab aquis coeperat, finivit in aquis. Latus Christi percutitur lancea, et baptismi atque martyrii pariter sacramenta funduntur. Post resurrectionem mittit Apostolos ad Gentes, et praecipit eis, ut baptizent eos in mysterio Trinitatis. Poenitet facti populum Iudaeorum, et statim a Petro ad baptisma mittitur. Antequam parturiat, parit Sion, et nascitur gens simul . Paulus persecutor Ecclesiae, et lupus rapax Beniamin, Ananiae ovi submittit caput: nec ante recuperat aspectum quam curet baptismo caecitatem. Eunuchus Candacis reginae Aethiopum, lectione Prophetica, Christi baptismati praeparatur. Mutat contra naturam Aethiops pellem suam, et pardus varietates suas. Qui Ioannis acceperant, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret Gentibus ac Iudaeis, aquas sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere. 'Vox Domini super aquas, Dominus super aquas multas, Dominus diluvium inhabitare facit'. 'Dentes eius sicut grex detonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellos habentes foetus, et infoecunda non est in eis'. Si non est infoecunda, nec sterilis, omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum Apostolo possint dicere: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis : et, Lac vobis potum dedi, non escam. Michaeas de baptismi gratia vaticinatur: Ipse avertet, et miserebitur nostri: demerget iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. 7  Quomodo ergo in lavacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum . Arbitror quod possumus et nos huic aliquid cantico iungere: Beatus vir, cui non imputabit Dominus uxorem. Audiamus et Ezechielem filium hominis, quomodo de eius virtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: Assumam vos de gentibus, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris: et dabo vobis cor novum, et spiritum. Ab omnibus, inquit, mundabo vos sordibus . In omnibus nihil praetermittitur. Si sordes emundantur, quanto magis munditiae non coinquinantur? Dabo vobis cor novum, et spiritum novum: In Christo enim Iesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova natura. Unde cantamus canticum novum: et vetere homine deposito, non ambulamus in vetustate litterae sed in novitate spiritus. Hic est calculus novus, cui novum nomen inscribitur; quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit. 'Quotquot enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus. Consepulti enim ei sumus per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitatem vitae ambulemus'. Toties novitatem legimus, et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla novitate deleri? Consepulti sumus Christo in baptismate, et resurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitavit eum a mortuis. Cumque essemus mortui in delictis, et praeputio carnis nostrae, convivificavit nos cum illo, donans omnia delicta; delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Omnia nostra cum Christo mortua sunt, universa chirographi veteris peccata deleta sunt; solum nomen vivit uxoris? Dies me deficiet si cuncta quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis sanctis voluero digerere; et nativitatis secundae, imo in Christo primae, ponere sacramenta. 8  Antequam dictandi finem faciam (iam enim intelligo mensuram me excedere Epistulae), volo superiora capitula, in quibus futuri Episcopi vita describitur, cursim exponere; ut Apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus quae praecipit, Doctorum Gentium suscipiamus. Simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis Sacerdotum scripsisse, quae scripsi, existimet, sed in Ecclesiae utilitatem. Ut enim oratores, et philosophi describentes qualem velint esse perfectum oratorem, et philosophum, non faciunt iniuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt: sic in descriptione Episcopi, et in eorum expositione quae scripta sunt, quasi speculum Sacerdotii proponitur. Iam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant; ut vel dolere ad deformitatem, vel gaudere ad pulchritudinem possint. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem; laborem, non delicias, OPUS, PER quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse. Idipsum quoque ad Titum: Si quis est sine crimine. Omnes virtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit? Si enim omne peccatum, etiam in otioso verbo reprehensione dignum est: quis est ille qui absque peccato, id est, sine reprehensione, versetur in hoc mundo? Sed futurus Pastor Ecclesiae talis eligitur, ad cuius comparationem recte grex caeteri nominentur. Definiunt Rhetores oratorem, qui sit vir bonus, dicendi peritus. Ante vita, sic lingua irrephensibilis quaeritur, ut merito suspiciatur. PERDIT ENIM auctoritatem docendi, cuius sermo opere destruitur. Unius uxoris virum; de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut si unius uxoris vir, etiam ante baptisimum quaeritur; caetera quoque quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. Neque enim competit universa post baptismum, et unum hoc mandatum intelligere ante baptismum. Sobrium, sive vigilantem, νηφάλιος quippe utrumque significat. Prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem. Sacerdotes qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere: ne in crapula et ebrietate aggraventur corda eorum; et ut sensus officium exhibens, Deo vigeat semper, et tenuis sit. Quod autem infert prudentem, excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam Sacerdotum. NISI ENIM cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt. Ornatum quoque, ἐπίτασις est prioris verbi, id est, irreprehensibilis. Qui vitia non habet, irreprehensibilis appellatur: qui virtutibus pollet, ornatus est. Possumus et aliud intelligere ex hoc verbo, iuxta illud Tullii: Caput est artis, decere quod facias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac vecordiae, ut et in motu et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum spectantibus praebeant: et quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se vestibus et munditiis corporis, et lautioris mensae epulas parant: cum omnis istiusmodi ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem doctrina a Sacerdotibus expetatur, et veteris praecepta sunt Legis, et ad Titum plenius scribitur. INNOCENS ENIM et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam et latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non vinolentum, non percussorem. Virtutibus vitia opposuit. 9  Didicimus quales esse debeamus: discamus quales non esse debeant Sacerdotes. Vinolentia scurrarum est, et comessatorum: venterque mero aestuans, cito despumat in libidines. In vino luxuria, in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, vivens mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noc ad unius horae ebrietatem nudat femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam, nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt. Percussorem autem Episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella: et maledictus non remaledixit . Sed modestum. Duobus malis unum opposuit bonum; ut temulentia et ira, modestia refrenentur. Non litigiosum, non avarum. Nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant; et parati semper ad lites, in subiectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Avaritiam in Sacerdote vitandam, et Samuel docet: nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans : et Apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum nihil se aliud nec habere, nec velle gloriabantur. Quam ad Timotheum avaritiam, ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat. Domum suam bene regentem. Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat, non ut Phasides aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur filios Eli, qui in vestibulo Templi cum mulieribus dormiebant; et religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias convertebant. Non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli . Mirari satis non queo, quae hominum tanta sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare; et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo vivificatam in calumniam trahere, cum tam apertum evidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex: heri in amphitheatro, hodie in Ecclesia; vespere in circo, mane in altario: dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras, et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius uxoris virum, ipse mandavit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum: non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non avarum, non neophytum. Ad haec omnia claudimus oculos, solas videmus uxores. Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat in iudicium diaboli, quis non exemplo verum probet? Ignorat momentaneus Sacerdos humilitatem, et mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas; nescit seipsum contemnere: de dignitate transfertur ad dignitatem: non ieiunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit: non substantiam pauperibus erogavit. De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id est, de superbia ad superbiam. Iudicium autem et ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. INCIDUNT IN EAM qui in puncto horae, necdum discipuli iam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore laudatur. Alieni et extra Ecclesiam sunt Iudaei, haeretici, atque Gentiles. Talis ergo sit Pontifex Christi, ut qui religioni detrahunt, vitae eius detrahere non audeant. At nunc plerosque cernimus, vel favorem populi, in aurigarum morem pretio redimere: vel tanto omnium hominum odio vivere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi impetrant gestibus. 10  Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere : haec magistri Ecclesiae custodire debebunt: hos in Sacerdotibus eligendis canones observare: non iuxta propria odia et privatas simultates, carpentemque semper auctorem suum, invidiam, legem Christi interpretari. Vide quantum sit testimonium huius, quem arguunt, mariti, cui praeter vinculum coniugale, et hoc ante baptismum, nihil aliud ab aemulis obiici potest. 'Qui praecipit non moechandum, ipse dixit, et non occides'. Si non moechamur, sed occidimus, transgressores legis sumus. 'Qui totam legem servaverit, et offenderit in uno, fit omnium reus'. Itaque cum opposuerint nobis uxorem ante baptismum, nos ab eis omnia quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. PRAETEREUNT quod non licet: et obiiciunt quod concessum est.

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 68. AD CASTRUTIUM. <<<     >>> 70. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE.
monumenta.ch > Hieronymus > 69